Sammy Servus
Anmeldungsdatum: 24.04.2008 Beiträge: 1
|
Verfasst am: 24. Apr 2008 16:54 Titel: Brauche dringend Übersetzung zu In Verrem 2.2 4 |
|
|
Hi,
ich schreib morgen Latein SA und denke es könnte In Verrem 2.2 4 dran kommen,kann aber nirgends die Übersetzung des 2ten Buches finden !!
Hier der Text!
4] Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas,—quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,—cum vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.
Danke |
|