RegistrierenRegistrieren   LoginLogin   FAQFAQ    SuchenSuchen   
celsus
 
Neue Frage »
Antworten »
    Foren-Übersicht -> Andere Autoren
Autor Nachricht
jimmy
Gast





BeitragVerfasst am: 09. Jun 2005 14:26    Titel: celsus Antworten mit Zitat

Sanus homo, qui et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se
legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere. Hunc oportet
varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in
agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere,
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic
longam adulescentiam reddit.
Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; modo ungui,
modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo populus utatur;
interdum in convictu esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus iusto,
modo non amplius adsumere; bis die potius quam semel cibum capere, et
semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat. Sed ut huius generis
exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui: nam et
intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis
corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et
senescunt et aegrotant.
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus
est. Rarus corpus excitat, frequens solvit. Cum autem frequens non numero
sit sed natura <aestimandus, habita> ratione aetatis et corporis, scire
licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor
sequitur. Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum
cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur. Haec firmis servanda
sunt, cavendumque ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
II
At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi
litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel
loci vel studii ratio detraxit, cura restituat. Ex his igitur qui bene
concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane
necessitas surgendi fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere
ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum
sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere,
et se nihilo minus continere.
Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem
habente; cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus, itemque
auras fluminum atque stagnorum; maximeque nubilo caelo soli aperienti se
<subinde se> committere, ne modo frigus, modo calor moveat; quae res maxime
gravidines destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis servanda
sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa
est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Ubi experrectus est
aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fovere os multa aqua
frigida debet; longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, post
eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum
est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu vel
domestica vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum
curationi corporis est. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae
semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laboravit et bene concoxit,
amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque
haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et
descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam
imbecillum est: melior autem est sub divo quam in porticu; melior, si caput
patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut viridia
efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa.
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo,
quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum
est. Ac ne his quidem athletarum exemplo vel certa esse lex vel inmodicus
labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel ad ignem; modo
balineum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his
vero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis
natura. Post haec paulum conquiescere opus est.
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis
nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam
in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit;
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est. Condita omnia
duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur,
et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono
stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum
valet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit. Post multas
potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post
satietatem nihil agendum. Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si,
quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper
invigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se inplevit, post cibum
neque frigori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam
facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis futura
inedia est, labor omnis vitandus est.
III
Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem observationes
desiderant et novae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora
anni. Nam neque ex salubri loco in gravem, neque ex gravi in salubrem
transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem prima hieme, ex gravi in
eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque ex multa
vero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est.
Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra
consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex
nimio otio subitus labor sine gravi noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid
volet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius vel puer
vel senex quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa vita
utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen
insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui
adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est
vel oculi caligant, aut venter perturbatur: tum enim non tantummodo
dormiendum ieiuno est, sed etiam <quieto> in posterum diem permanendum,
nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet et lente
paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis
laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus
sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulaverunt, si balneum
non est, calido loco vel in sole vel ad ignem ungui atque sudare; si est,
ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paulum conquierunt, intrare et
descendere in solium; tum multo oleo ungui leniterque perfricari, iterum in
solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fovere. Balneum
bis fervens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris
est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam
calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime
tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui
vinum et paulum contriti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis
aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse
contentos, maximeque ea, quae moveat urinam. Illud quoque nosse oportet,
quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum
sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque venientibus
Asclepiades inutilem eam iudicavit; quod in iis verum est, quibus alvus
facile nec tuto resolvitur quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus
non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari,
frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem
causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse post
varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa
quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in vicem
modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum. Levatque
lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem novum genus eiusdem
laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. Fatigato cotidianum
cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu
durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc
reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile,
deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam
inferiores foveat. Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum
protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene
calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius
calida, deinde frigida. At ie, qui perfrixit, opus est in balineo primum
involuto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lavari; cibum modicum,
deinde potiones meracas adsumere. Is vero, qui navigavit et nausea pressus
est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid
adsumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto
leviorem: si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum
vomere. Qui vero toto die vel in vehiculo vel in spectaculis sedit, huic
nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora,
dein cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit
hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo
frigida aqua sumpta.
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii
graciles, alii obesi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii
sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet. Raro quisquam non
aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis vero homo inplere se
debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens
siccare, siccus madefacere: itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is,
cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si
post prandium est, balineum; contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus
et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per
cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus
plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea
descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis
calor, cura, vigilia; somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem
durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio;
vomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae;
et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
Cum vero inter extenuantia posuerim vomitum et deiectionem, de his quoque
proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade vomitum in eo
volumine, quod de tuenda sanitate composuit, video; neque reprehendo, si
offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo vorandi facultatem
moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem
volumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis valentibus medicamentis
fiunt. Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum
temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum
opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset,
expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse
eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior
observatio adhibenda.
Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae plus et
capitis gravitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum
stomachum habentibus; utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se
replerunt, vel parum concoxerunt. Nam sive plus est quam quod concoqui
possit, periclitari ne conrumpatur non oportet; si ve[ro] corruptum est,
nihil commodius est quam id, qua via primum expelli potest, eicere. Itaque
ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc
protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens
saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum
est; similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat; iisque quibus, si per
plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter
haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi
necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae
causa fieri non oportere confiteor; interdum valetudinis causa recte fieri
experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet,
hoc cottidianum habeat. Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit,
aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae vel salis
vel mellis paulum adicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum et
hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum
est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia
infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius
idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen
fauces vomitus exasperarit. Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet,
tum ungi, dein cenare; si post cenam, postera die lavari et in balneo
sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane
hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam
siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo
continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora
gravitatem pectori faciet.
Deiecto autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum
reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque
superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuvare possunt
quies et inedia <quae nonnulli commendant horum malorum remedia> quae per
illas maxime eveniunt? Qui deicere volet, primum cibis vinisque utetur iis,
qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed
purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt,
periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis
obnoxia maxime infirmitas sit.
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa,
amara, carnosa; si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerant in
ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam
frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens
balineum, cibus plenior, multo potio, post hanc ambulatio et vigilia; per
se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non
protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis et
pluviis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine
aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim
subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus
inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua
potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit,
post cibum quies. Contra solvit acuta ambulatio atque esca potusque, motus,
qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire
oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit; itemque
conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde
supervenit.
Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates,
minus iuvenes, maxime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile
quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit.
Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris,
senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes movent. Iuvenum minus
quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuvenibus fluxit alvus,
plerumque in senectute contrahitur; quibus in adulescentia fuit adstricta,
saepe in senectute solvitur. Melior est autem in iuvene fusior, in sene
adstrictior.
Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit, minus
sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet
aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine
potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est vel
calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo
demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne
utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo
tempore anni tutissima est. Aestate vero et potione et cibo saepius corpus
eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro
et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerant. Ut saepius
autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli varietatem
periculum maximum est. Itaque neque sine veste neque sine calceamentis
prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte
dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero iam paulo pleniore uti licet,
minus sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto
die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non
haec sed consummatio omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in
his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo convenit. Denique
aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate
vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum:
aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.
IV
Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas
habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id
mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad
cutem tonderi. Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque
concursum; sed nusquam post cibum ***. Si cui capilli sunt, cotidie
pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole;
ubique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius
ungui quam lavari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in
balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui;
tum transire in calidarium; ubi sudavit, in solium non descendere, sed
multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde
frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id
aliquamdiu perfricare, novissime detergere et ungere. Capiti nihil aeque
prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem
id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem,
etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet,
caput tamen aqua frigida perfundere; sed cum ceteras partes adtingi nolit,
demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisve
partibus noceat, defluentem subinde manibus [ad os] regere. Huic modicus
cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput
laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius.
Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum
caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat. Eique ex toto neque vinum
neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in vicem
adsumitur. Scribere, legere, voce contendere huic opus non est, utique post
cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen
vomitus alienus est.
V
Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae
frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines,
destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum
cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est;
praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi
gravius caelum austri reddiderunt. Cumque omnibus inutilis sit post cibum
aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel
arteriae dolores habere consuerunt vel quoslibet alios oris adfectus. Vitari
enim gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his
opportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne
incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat; si post
concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.
VI
Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque
superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; vitare solem,
continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque
iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter
descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique
pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant. Numquam vinum
salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius,
neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum
est. Si frigidae potiones ventrem eius non turbant, his utendum potissimum
est. Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque
die facere; tertio modici ponderis panem ex vino esse, adiecta uva ex olla
vel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper
autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione
quamvis levi demoveri.

VII
At si laxius intestinum dolere consuevit, quod colum nominant, cum id
nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut
lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque
et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia
leguminaque et quicquid inflare consuevit.
VIII
Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem
ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur,
exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die
adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si
post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant
pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus,
ieiuno capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque
credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum
aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in
accusatione[m] non merentis stomachi habent. At qui tarde
concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem
aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos
per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem
clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari; adsidue vinum
frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per
siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero cibus
acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere: at si cui ex
hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida
potione potissimum utatur.
IX
Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra chiragrave esse
consuevit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum
est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increvit. Sub divo
quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus
corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et
quotiens offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis
calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum
est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis,
scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro. Idem
summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores
tremoresque nascuntur. At prodest iuvenibus et omnibus plenis; erectiorque
mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur. Aqua
vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam
articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis
hominibus, si dolore vacant. Calor autem adiuvat omnia, quae frigus
infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque,
qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem
corporis colorem bonum facit, urinam movet. Si nimius est, corpus
effeminat, nervos emollit, stomachum solvit. Minime vero frigus et calor
tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque
vitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum
aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
X
Est etiam observatio necessaria, qua quis in pestilentia utatur adhuc
integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari,
navigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub divo ante aestum leniter
eodemque modo ungui; et ut supra conprensum est, vitare fatigationem,
cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua
gravitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis
ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato
vomendum est, neque movenda alvus; atque etiam, si per se mota est,
conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque
vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque
antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam
modicus, ne cruditatem moveat. Alternis diebus in vicem modo aqua modo
vinum bibendum est. Quibus servatis ex reliqua victus consuetudine quam
minimum mutari debet. Cum vero haec in omni pestilentia facienda sunt, tum
in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem
necessaria sunt, ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel
ubi in graves regiones venerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique
retineri debebit a vino ad aquam, ab hac ad vinum qui supra positus est
transitus.
[shuttle-cock]
Praetor


Anmeldungsdatum: 07.04.2004
Beiträge: 220
Wohnort: Berlin

BeitragVerfasst am: 09. Jun 2005 15:01    Titel: Antworten mit Zitat

aja.....
_________________
In die semel bis ter quater
kathi
Gast





BeitragVerfasst am: 09. Jun 2005 16:29    Titel: Antworten mit Zitat

[shuttle-cock] hat Folgendes geschrieben:
aja.....


*g*
gartenschlauch
Servus


Anmeldungsdatum: 30.05.2005
Beiträge: 10
Wohnort: Bodensee

BeitragVerfasst am: 19. Jun 2005 19:48    Titel: Antworten mit Zitat

hmm...also ich frag mich ehrlich was das für nen sinn macht....
naja war wohl irgendeiner der das spammen für sich neu entdeckt hat...
lol...das wär für mich glaub ein lebenswerk den text zu übersetzen^^

Gruß
Neue Frage »
Antworten »
    Foren-Übersicht -> Andere Autoren

Verwandte Themen - die Neuesten
 Themen   Antworten   Autor   Aufrufe   Letzter Beitrag 
Keine neuen Beiträge Celsus - Text 1 Medicina Antiqua 2541 13. Apr 2007 17:06
Erdbeere Letzten Beitrag anzeigen
 

Verwandte Themen - die Größten
 Themen   Antworten   Autor   Aufrufe   Letzter Beitrag 
Keine neuen Beiträge Celsus - Text 1 Medicina Antiqua 2541 13. Apr 2007 17:06
Erdbeere Letzten Beitrag anzeigen
 

Verwandte Themen - die Beliebtesten
 Themen   Antworten   Autor   Aufrufe   Letzter Beitrag 
Keine neuen Beiträge Celsus - Text 1 Medicina Antiqua 2541 13. Apr 2007 17:06
Erdbeere Letzten Beitrag anzeigen
 

Das Thema celsus wurde mit durchschnittlich 3.1 von 5 Punkten bewertet, basierend auf 10 Bewertungen.