Autor Nachricht
Umbertolegrand1
BeitragVerfasst am: 21. Sep 2006 19:13    Titel: Grabinschrift William Jones

M.S.

Gulielmi (William) Jones quitis aurati.
Qui clarum in literis nomen a patre acceptum
magne cumulavit gloria.
Ingenium in illo erat scientiarum omnium capax,
disciplisque optimis diligentissima exculturn.
Erat indoles ad virtutem eximia,
et in justitia, libertate, religione vindicanda maxime probata.
Quidquid autem utile vel honestum
consiliis, exemplo, auctoritate vivus promoverat,
id omne scriptis suis immortalibus
etiam nunc tuetur atque ornat
praestantissimum hunc virum,
cum a provincia Bengala,
ubi judicis integerrimi munus per decennium obierat.
Reditum in patriam meditaretur, ingruentis morbi vis oppressit,
X.Kal. Jun. A.C. MDCCLXXXXIV. Aet. XLVIII (27. April 1794 48jährig)
Ut quibus in aedibus ipse olim socius inclaruisset,
in iisdem memoria ejus potissimum conservaretur,
honorarium hoc monumentum
Anna Maria Fila Jonathan Shipley, Epis. Asaph.
conjugi suo, B. M.

P.C.

Powered by phpBB © 2001, 2005 phpBB Group